MARTYROLOGIUM ROMANUM
23 Junii
Nono Kalendas Julii. Luna ... ij. D
Vigilia Nativitatis sancti Joannis Baptistae.
Romae sancti Joannis Presbyteri, qui, sub Juliano Apostata, via Salaria veteri, ante simulacrum Solis decollatus est, et corpus ejus a beato Concordio Presbytero juxta Martyrum Concilia sepultum.
Item Romae sanctae Agrippinae, Virginis et Martyris, quae sub Valeriano Imperatore martyrium consummavit. Ipsius autem corpus, in Siciliam translatum ac Menis conditum, multis miraculis coruscat.
Sutrii, in Tuscia, sancti Felicis Presbyteri, cujus os tamdiu jussit Turcius Prsefectus lapide contundi, donec ipse Felix emitteret spiritum.
Nicomediae commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum, qui, tempore Diocletiani, in montibus et speluncis latentes, pro Christi nomine martyrium laeto animo subierunt.
Philadelphiae, in Arabia, sanctorum Martyrum Zenonis, ejusque servi Zenae. Hic domini sui vincti catenas exosculans, eumque rogans ut se in tormentis participem dignaretur habere, a militibus tentus est, et cum ipso domino parem martyrii coronam accepit.
Augustae Taurinorum sancti Josephi Cafasso, Sacerdotis, qui levitis pietate et scientia augendis atque damnatis capite Deo conciliandis fuit illustris, et a Pio Papa Duodecimo inter sanctos Caelites adscriptus est.
In monasterio Elyensi, in Britannia, sanctae Ediltrudis, Reginae et Virginis, quae sanctitate et miraculis clara migravit ad Dominum. Ipsius autem corpus, undecim post annis, inventum est incorruptum.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.