MARTYROLOGIUM ROMANUM
12 Aprilis
Pridie Idus Aprilis. Luna ... xiij. G
Veronae passio sancti Zenonis Episcopi, qui inter persecutionis procellas eam Ecclesiam mira constantia gubernavit, et, Gallieni tempore, martyrio coronatus est.
In Cappadocia sancti Sabae Gothi, qui, sub Valente Imperatore, cum Rex Gothorum Athanaricus Christianos insequeretur, in flumen, post dira tormenta, projectus est; quo etiam tempore (ut sanctus Augustinus scribit) quamplurimi ex Gothis orthodoxis corona martyrii sunt insigniti.
Bracari, in Lusitania, sancti Victoris Martyris, qui, adhuc catechumenus, cum noluisset idolum adorare, et Christnm Jesum magna constantia confessus fuisset, ideo, post multa tormenta, capite abscisso, meruit proprio sanguine baptizari.
Firmi, in Piceno, sanctae Vissiae, Virginis et Martyris.
Romae, via Aurelia, natalis sancti Julii Papae Primi, qui adversus Arianos pro fide catholica plurimum laboravit, ac, multis praeclare gestis, sanctitate celebris quievit in pace.
Apud Vapingum oppidum, in Gallia, sancti Constantini, Episcopi et Confessoris.
Papiae sancti Damiani Episcopi.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.

