MARTYROLOGIUM ROMANUM

27 Martii     

Sexto Kalendas Aprilis. Luna ...   xxviij. A

Sancti Joannis Damasceni, Presbyteri, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, cujus dies natalis agitur pridie Nonas Maji.

Driziparae, in Pannonia, sancti Alexandri militis, qui, sub Maximiano Imperatore, post multos pro Christo agones superatos multaque miracula edita, capitis abscissione martyrium complevit.

In Illyrico sanctorum Phileti Senatoris, Lydiae uxoris, et filiorum Macedonis et Theoprepii, itemque Amphilochii Ducis, et Cronidae Commentariensis; qui, pro Christi confessione, tormentis pluribus superatis, coronam gloriae sunt adepti.

In Perside sanctorum Martyrum Zanitae, Lazari, Marotae, Narsetis et aliorum quinque, qui sub Rege Persarum Sapore, saevissime trucidati, martyrii palmam meruerunt.

Salisburgi, in Norico, sancti Ruperti, Episcopi et Confessoris, qui apud Bavaros et Noricos Evangelium mirifice propagavit.

In Agypto sancti Joannis Eremitae, magnae sanctitatis viri, qui, inter cetera virtutum insignia, etiam prophetico spiritu plenus, Theodosio Imperatori victorias de tyrannis Maximo et Eugenio praedixit.

Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum.  R. Deo gratias.