MARTYROLOGIUM ROMANUM
9 Martii
Septimo Idus Martii. Luna ... vij. D
Romae sanctae Franciscae Viduae, nobilitate generis, vitae sanctitate et miraculorum dono celebris.
Apud Sebasten, in Armenia, natalis sanctorum quadraginta militum Cappadocum, qui, tempore Licinii Imperatoris, sub Prseside Agricolao, post vincula et carceres teterrimos, post caesas lapidibus facies, nudi sub dio, frigidissimo hiemis tempore, supra stagnum rigens pernoctare jussi sunt, ubi gelu constricta eorum corpora disrumpebantur, ac demum crurifragio martyrium consummarunt. Erant autem inter eos nobiliores Cyrion et Candidus; eorumque omnium praeclaras glorias sanctus Basilius aliique Patres scriptis suis celebrarunt. Ipsorum porro Martyrum festivitas sequenti die recolitur.
Nyssae depositio sancti Gregorii Episcopi, qui sanctorum Basilii et Emmeliae filius, et sanctorum item Basilii Magni ac Petri Sebastensis Episcoporum et Macrinae Virginis frater exstitit; atque, vita et eruditione clarissimus, ob fidei catholicae defensionem, sub Ariano Imperatore Valente, civitate sua pulsus est.
Barcinone, in Hispania, sancti Paciani Episcopi, tam vita quam sermone conspicui; qui, tempore Theodosii Principis, in ultima senectute finem vitae sortitus est.
Bononiae sanctae Catharinae Virginis, e secundo Ordine sancti Francisci, quae vitae sanctitate fuit illustris. Ipsius autem corpus magno cum honore ibidem colitur.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.

