MARTYROLOGIUM ROMANUM
5 Martii
Tertio Nonas Martii. Luna ... vij. G
Antiochiae natalis sancti Phocae Martyris, qui, post multas, quas pro nomine Redemptoris passus est, injurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphaverit, hodie quoque populis eo miraculo declaratur, quod, si quispiam a serpente morsus fuerit, hic, ut januam Basilicae Martyris credens attigerit, confestim, evacuata veneni virtute, sanatur.
Caesareae, in Palaestina, sancti Hadriani Martyris, qui in persecutione Diocletiani Imperatoris, jussu Firmiliani Praesidis, prius ob Christi fidem leoni objectus, deinde gladio jugulatus, martyrii coronam accepit.
Eodem die passio sanctorum Eusebii Palatini, et aliorum novem Martyrum.
Caesareae, in Palaestina, sancti Theophili Episcopi, qui sub Severo Principe, sapientia et vitae integritate conspicuus, emicuit.
Ad ripam Jordanis, item in Palaestina, sancti Gerasimi, Anachoretae et Abbatis, qui tempore Zenonis Imperatoris floruit.
Neapoli, in Campania, depositio sancti Joannis-Josephi a Cruce, Sacerdotis ex Ordine Minorum et Confessoris, qui, sanctorum Francisci Assisiensis et Petri de Alcantara studia aemulatus, Ordini Seraphico insigne decus addidit, atque a Gregorio Papa Decimo sexto in Sanctorum canonem est relatus.
Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum, atque sanctarum Virginum. R. Deo gratias.

