Biblia Sacra Vulgata

Psalmi chapter 48
canticum psalmi filiorum Core    magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo
specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
in vento uredinis confringes naves maris
sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua
laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima
quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte